- ZARA
- I.ZARAfil. Rahuel. Gen. c. 36. v. 13. Filius Iudae. Gen. c. 38. v. 30. Fil. Simeonis, 1. Paral. c. 4. v. 24. Rex Aethiopum. 2. Paral. c. 14. v. 9. Pater Regis Edom. Gen. c. 36. v. 33. Pater Zabdi. Ios. c. 7. v. 1.II.ZARAnomen illustris in Hispania Familiae, ex Pontiorum stirpe, in Baetica provincia. Initiô enim A. C. 1430. Petro Poncio Leonensi, ex Dominis de Marchena, Comitis Metellini (Medellin) titulus datus, dein ille in civitatem Arcuensem (de Arcos) A. C. 1445. translatus est. Filiorum primus Iohannes Rodericum et Emanuelem genut, quorum is Marchio de Cadiz creatus est, dein Dux de Cadiz, tum de Arcos: Pater Franciscae Ludovico Pontio Leonensi Dn. de Villagarsia et Marchioni de Zara, filio Petri et Ludovici, Roderico primo, ut dictum est, Comite nati, nepoti nuptam. In quorum liberis Franciscus posteritatem habuit, in oppido Xerez de la Frontera: sed maior Rodericus Dux Arcuensis, Marchio de Zara et Comes de Casares, reliquorum, in quos tituli hi proagati sunt, fuit sator. Alter vero filius Iohannis, Emanuel, Comes de Baylen a Rege appellatus est; sed A. C. 1618. ultimus ex eius posteris Petrus, sine prole, decessit, unde ob successionem ortae controversiae. Vide Phil. Iac. Spenerum, Theatr. Nobilit. Europ. Part. II. Indic.III.ZARAurbs, circa Armeniam Minorem Antonino.Circa Syriam, Iosepho, Iud. Ant. l. 13. Ζαρᾶ apud eundem l. 13. c. 23. et l. 1. belli Iud. c. 2 Moabitarum urbs.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.